Hoc in sermone, post descriptionem Ientaculi quod familia Timothei (contra mores!) cenavit, Catherina et Timotheus de Maizio colloquuntur. Catherina locum invenit in quo Maizium ab Europaeis prima vice visum et descriptum est, quem hic legere potes:
Panem ex frumento quodam panico, cuius est apud Insubres et Granatenses Hispanos maxima copia, non magno discrimine conficiunt. Et huius panicula longior spitama in acutum tendens, lacerti fere crassitudine. Grana miro ordine a natura confixa. Forma et corpore ipsum legumen aemulantur. Albent acerba; ubi maturuerunt, nigerrima efficiuntur; fracta, candore nivem exsuperant. Maizium id frumenti genus appellant.
(Auctor est Petrus Martyrus qui Christopherum Columbum primo in itinere comitavit.)
Hospes quoque nugantur et fabulas nonnullas de Maizio crudo comedendo narrant.