Listen

Description

Philosophia Boethii docet nobis cavendum esse a Musis scaenicis quae nos aegros dulcibus alant venenis et morbo cuidam assuefaciant. Sunt autem poetae, ut Horatius, qui nos carminibus consolantur de vita humana. Ecquid nos homines naturā morti obnoxios consolari possit? quidsi mors ipsa consolatio ut Boethius in carmine primo docere videtur? Infra legi potest carmen Horatii de quo in hoc episidio colloquimur:

4.VII

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis

     arboribusque comae;

mutat terra vices et decrescentia ripas

     flumina praetereunt;

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet               5

     ducere nuda choros.

Inmortalia ne speres, monet annus et almum

     quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,

     interitura simul               10

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

     bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

     nos ubi decidimus

quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,               15

     puluis et umbra sumus.

Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

     tempora di superi?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico

     quae dederis animo.               20

Cum semel occideris et de te splendida Minos

     fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te

     restituet pietas;

infernis neque enim tenebris Diana pudicum               25

     liberat Hippolytum,

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

     vincula Pirithoo.