Cūr ergō graecam etiam grammaticam ōderam tālia cantantem. Nam et Homērus perītus texere tālēs fābellās et dulcissimē vānus est et mihi tamen amārus erat puerō. Crēdō etiam graecīs puerīs Vergilius ita sit, cum eum sīc discere conguntur et ego illum. Vidēlicet difficultās, difficultās omnīnō ēdiscendae linguae peregrīnae quasi felle aspergēbat omnēs suāvitātēs graecās fābulōsārum nārrātiōnum. Nūlla enim verba illa nōveram et saevīs terrōribus ac poenīs, ut nōssem, īnstābātur mihi vehementer. Nam et latīnā aliquandō īnfāns utique nūlla nōveram et tamen advertendō didicī sine ūllō metū atque cruciātū inter etiam blandīmenta nūtrīcum et ioca arrīdentium et laetitiās allūdentium. Didicī vērō illa sine poenālī onere urgentium, cum mē urgēret cor meum ad parienda concepta sua, id quod nōn esset, sī aliquā verba didicissem nōn ā docentibus, sed ā loquentibus, in quōrum et ego auribus parturiēbam quidquid sentiēbam. Hinc satis ēlūcet māriōrem habēre vim ad discendā ista līberam cūriōsitātem quam meticulōsam necessitātem. Augustīnus Hippōnēnsis, Cōnfessiōnēs, Ī, XIV