Listen

Description

Meditātiō prima – Dē iīs quae in dubium revocārī possunt

Quam frequenter usitata ista, me hīc esse, togā vestīrī, focō assidere, quies nocturna persuādet, cum tamen positīs vestibus jaceō inter strāta !

Atquī nunc certe vigilantibus oculīs intueor hanc chartam. Non sopitum est hōc caput quod commoveo, manum istam prudens et sciens extendo et sentio ; nōn tam distincta contingerent dormiēntī.

Recordor nunc ā similibus etiam cogitatiōnibus mē in somnīs fuisse dēlūsum ; quae dum cogito attentius, tam plāne videō numquam certīs indiciīs vigiliam ā somnō posse distinguī,  ut obstupescam et hic stupor mihi opiniōnem somnī confirmet. […]

Suppōnam igitur nōn optimum Deum, fontem veritātis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eō posuisse, ut mē falleret : putābo caelum, aerem, terram, colōres, figūrās, sōnōs, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificatiōnes somniōrum.

Renātus Cartesius, Mediationes de primā philosophiā, I