Ante omnia, futūrus orātor, cui in maximā celebritāte, et in mediārepublicā vivendum est, assuescat iam ā tenerō non reformidāre hominēs, neque illā solitariā et velut umbratilī vitā pallescere.
Excitanda mens et attollenda semper est, quae in huiusmodi secretīs aut languescit et quemdam velut in opacō sītum ducit, au contra tumescit inānī persuāsiōne : necesse est enim sibi tribuat, qui sē nemini compārat. […]
Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum sē ā congressū, qui nōn hominibus solum sed multīs quoque animalibus naturalis est, segregārit?
Quintilianus, De institutiōne orātōriā, I, 2