Die 31 Augusti mensis MMXXIII mortem obivit magistra mea (Severina scribo), "Madame Perrin", quae amica facta erat, quae forte munere alterius matris functa est, cujus ingenium acutissimum variarumque rerum ingens studium et aliorum hominum curam strenuam magnopere admirabar.
Non potui non facere quin de ea aliquid dicerem: cum usui linguae Latinae me dedere coepi, ita dissensit idque sic mihi dixit ut per annum cum ea commercium non habuerim. Pedetentim et maxime recentius hoc studium visa est accipere ac probare, ut nunc, etiam si ea non loquebatur Latine, sicut in ultima chartula quam ab ea accepi scripsit, velim ei gratias agere Latine. Carmen quoque recito quod non licuit ei audire (neque interpretationem meam Francogallicam legere). Meliorem recitationem (?) hic auditur: https://soundcloud.com/user-82455739/martha-marchina-de-maria-magdalena-ad-christi-sepulchrum-plorante?si=21e2896adf8c4696a4d954016239e670&utm_source=clipboard&utm_medium=text&utm_campaign=social_sharing
In plura menda incidi (vel nonnulla verba prave pronuntiata sum), sed narratiunculam non vere paravi et de summo pectore loqui volui. Vtinam verba mea non indigna illa Madame Perrin sint.
Quod non clare dixi, melius hic: ipsa in illo periodico Po&sie, a Michel Deguy condito, versionem cum priore marito conscriptam carminis II.26a Propertii, anno 1981 foras edidit. Quae legi potest hic: https://po-et-sie.fr/texte/properce/ Interpretationes vero meae VI carminum Marthae Marchinae in num. 183-184 ejusdem Po&sie sunt editae.