Listen

Description

Per vicos curre ubi vitrum aestatem abiisse ostendit
In liminibus senesce, cursum aurorae detestans
Omnes in ordine stantes
Omnes tempus exspectantes

Ex tempore, medico magno
Messias machinae nascitur.
Funes qui vitam ad urbes quas struimus ferunt
Fila quae lūcis adamantes molis satanicis nectunt

Ah, ut omni modo videamus
Quod cotidie id sentimus, et scimus
Fortasse mutabimur
Occasione oblata

Ut tandem dediscamus et habitum mutemus.
Amici in systemata casus se insinuant
Effugium ad libertatem, ibi esse debeo
Manens et vigilans, fortuna rotatur

Ibi esse debeo.
Eos abire videre volo
Et adesse cum dicent
Se redituros esse.

Machina, messias machinae
Stulta inquisitio altioris rectoris
Duc me ad ignem et tene me
Monstra mihi vim tui oculi singularis.

Historia dictans indicia regnantis amoris
Ungulae in litoribus aquae super quam saltamus
Omnes nos in ordine stantes
Omnes nos tempus exspectantes

Ut penitus sentiamus
Et adsimus cum dicent se scire
Fortasse mutabimur.