podcast
details
.com
Print
Share
Look for any podcast host, guest or anyone
Search
Showing episodes and shows of
Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
Shows
Nuntii Latini
diē quartō decimō mēnsis Novembris
Perfidī diurnāriī Britannicī Tīmotheus Davie, director generālis Britannicae Societātis Divulgātiōnī, quae saepius litterīs compendiāriīs BBC vocitātur, et Deborah Turness, ēius sociētātis diurnāriīs praefecta, coāctī sunt mūneribus abdicāre, cum alia societas diurnāriōrum, quae Tēlegraphēma dīcitur, dēmonstrāvisset diurnāriōs Britannicae Societātis Divulgātiōnī ōrātiōnem praesidis Americānī partibus omissīs aliīsque falsē coniunctīs consultō et cōnsciōs dētorsisse, ut ille contrārium suae ōrātiōnis dixisse vidērētur. Nāvēs prope Americam Me...
2025-11-14
06 min
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Novembris
Rēspūblica cōnsistit Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur. Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepērunt. Dītiōrēs autem incommoda habent in itineribus volandō faciendīs, cum rectōrēs āeriī dēficiant commeātūs. Quamquam nōn rārō fit...
2025-11-08
05 min
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Octōbris
Hī sunt Nūntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est vīcēsimus quartus diēs mēnsis Octōbris. Hāc hebdomade, minister prīmārius Gallōrum est Sebastiānus Lecornū. Museum Lupārēnse Diē Satūrnī, nōn noctū sed sōle ortō, trēs vel quattuor fūrēs scalīs in museī Lupārēnsis aulam Apollinis per fenestram ingressī gazam reīpūblicae Gallōrum surripuērunt et automatāriīs birotīs impūnēs ēvāsērunt. Ē rēbus surreptīs, fūrēs p...
2025-10-24
05 min
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Octōbris
Indūtiae Palaestīnae Americānus praeses cūrāvit, ut indūtiae inter Isrāēlītās et latrōnēs Hamas dictōs fīerent. Latrōnēs igitur omnēs captīvōs Isrāēlītās, quōs obsidēs tenēbant, trādidērunt, et Isrāēlītae nunc ab armīs abstinent. Cōnsilia igitur pācis iam compōnuntur. Praemium Pācis Nobeliānum Nobeliānum praemium pācis accēpit Marīa Corīna Machādō, cīvis Venetiolāna et dux factiōnis Nīcolāō Madurō tyrannō oppositae. Dīxit Machādō sē...
2025-10-17
04 min
Nuntii Latini
diē nōnō mēnsis Octōbris
Pugna in mercātōrēs venēnī geritur Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur. Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere. Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā nautīs Americānīs iam mersae sunt et ad septendecim hominēs Venetiolānī interfectī, quī na...
2025-10-09
05 min
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Māiī
Collīsiō Liverpoliī Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant. Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit. Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent. Percussiō Hamburgī Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī sunt ā fēminā ūndēquadrāgintā annōs nāta et cultrō armāta. Custōdēs pūblicī referunt eam sibi vidērī potius mente captam...
2025-05-31
05 min
Nuntii Latini
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Māiī
Captīvus līberātus Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. Terror in Vasintōniā urbe Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdiss...
2025-05-24
07 min
Nuntii Latini
diē duodecimō mēnsis Māiī
Novus Pontifex Maximus Leō Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur. Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus. Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī. Indūtiae inter Indōs et Pakistāniānōs factae ...
2025-05-13
07 min
Nuntii Latini
diē secundō mēnsis Māiī
Comitia in Canadā habita Suffrāgiīs populāribus lātīs numerātīsque, factiō Līberālis plūrēs quam aliae habēbit senātōrēs, sed nōn dimidiam partem eōrum, unde necesse erit cum alterā quādam factiōne sociārī ad magistrātūs creandōs. Petrus vērō Poilievre, quī mēnse Iānuāriō quidem vidēbātur factiōnem Conservātīvam ad victoriam dūctūrum, nōn solum victus est sed etiam suum ipsīus officium senātōrium perdidit, quem vigintī annōs gesserat. Jagmeet Singh, dux factiōnis Novae et...
2025-05-03
05 min
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quīntō mēnsis Aprīlis
Impetus in Casmīriā Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs. Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint. Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; nunc v...
2025-04-26
05 min
Nuntii Latini
diē nōnō mēnsis Decembris
Captīvī trāditī Diē Iōvis Russī Americānīque inter sē captīvōs trādidērunt. Nam mēnse Februāriō Britanniam Grīner, athlētam ferē ignōtam, cum venēnō quōdam voluptificō et lēge interdictō telōnāriī in āerōportū Moscuēnsium dēprehendērunt. Quam lēge accūsātam damnātamque adeō cupīvērunt Americānī recipere, ut prō athlētā Russīs trādiderint Victōrium Bout, fāmōsissimum parārium armōrum, quī et “mercātōr mortis” cognōminātur, quem Thailandiēnsēs annō bis millēsimō octāvō cēperant atque in dīciōnem Americānō...
2022-12-10
08 min
Nuntii Latini
diē alterō mēnsis Decembris
Pyrobolī in Hispāniā Matrītī sēdēs lēgātiōnis Americānae per cursum pūblicum accēpit pyrobolum, quī vērō dētectus erat antequam dīrumperētur. Custōs lēgātiōnis Ucrāīnēnsis vulnerātus est, cum pyrobolus illūc missus displōderētur; necnōn quattuor aliī pyrobolī missī sunt ministrō prīmāriō Hispanōrum et mīlitibus et fabrīs armōrum. Incertum est, quis pyrobolōs mīserit, sed Ucrāīnēnsēs habent Russōs suspectōs. Americānī in Cāmarūniā comprehēnsī Trēs Americānī cīvēs, Claudius C...
2022-12-03
06 min
Nuntii Latini
diē duodēvīcēsimō mēnsis Novembris
Comitia varia per Americam habita Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur. Inter certāmina senātōria et spectātiōra, in Pennsylvaniā cīvitāte Mahōmetus Oz, medicus et chīurgus quem spectacula tēlevīsifica nōtissimum fēcerant, victus est ā Iōhanne Fetterman, quī apoplēxiā cerebrī captus nōn sine difficultāte in c...
2022-11-19
11 min
Nuntii Latini
diē quartō mēnsis Novembris
Concursus Corēānus Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt. Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque, celebrārent. Turba autem celebrantium māior erat, quam ut angustae viae exitum praebēret: itaque comica festīvitas terriculāmentōrum facta est tragoedia verī terrōris, cum corporibus nimis artē pressīs corda hominum dēficere coepissent. Pōns dī...
2022-11-05
08 min
Nuntii Latini
diē duodētrīcēsimō mēnsis Octōbris
Congressus Sīnēnsium Congressī sunt dūcēs Commūnistārum factiōnis Sērum, quī Xī Jinping tertium creāvērunt principem factiōnis. Xī deinde summum et polīticum concilium sēlēgit, quod dē summīs rēbus constituendīs in quinquennium dēlīberāret. Quod in concilium cōnscriptī sunt senēs, quōrum propter prōvectam aetātem nēmō in locum Xī Jinping successūrus vidētur. Itaque dominātiō, quam Xī iam exercet, vidētur fore perpetua. Diurnāriīs peregrīnīs in congressūs aulam inductīs, Hū Jintaō, pristinus praeses Sērum, capite sine...
2022-10-28
06 min
Nuntii Latini
diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris
Truss dētrūsa Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit. Summum igitur magistrātum quadrāgintā et quattuor diēs obtinuit Truss, intrā quod exiguum spatium pretium nummōrum pessum dedit, stipendia seu pēnsiōnēs aetate prōvectiōribus alendīs cōnstitūtās timōre dēcoctiōnis afflixit, cancellārium munere dīmīsit, ministram internīs negōtiīs praefectam perdidit, omnia quae prōmōverat retractāvit atque invertit, adeo ut Truss...
2022-10-22
05 min
Nuntii Latini
diē quartō decimō mēnsis Octrōbris
Pōns Tauricus partim ruptus Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est. Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam. Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum. Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauric...
2022-10-15
05 min
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Octōbris
Americānī “Citgō sex” dictī līberātī Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt. Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis. Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset. Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī. Aliī duō, Matthaeus He...
2022-10-08
07 min
Nuntii Latini
diē trīcēsimō mēnsis Septembris
Nordstream dīruptī Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur. Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt. Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre u...
2022-10-01
07 min
Nuntii Latini
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris
Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt. Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter rēlīgiōnem Coreānam permōtō.Boris Johnson, septuāgēsimus septimus minister prīmārius Britannōrum, diē septimō septimī mēnsis mūnere sē abdicāre nuntiāvit; in cūius locum Elizabētha Truss successit.Elizabētha altera, regīna Br...
2022-09-24
04 min