Look for any podcast host, guest or anyone
Showing episodes and shows of

Quin Philosophemur

Shows

Quin PhilosophemurQuin PhilosophemurDe primo qui dicitur philosophoQuis fuit Thales et cur eum titulo "primi philosophi" quidam induerunt? 2021-04-1723 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurInter Ciceronem et Senecam de natura dissensioFaber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax?  "Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in...2021-03-2528 minSecunda MensaSecunda MensaSecunda Mensa Ep. 37: De AenignatibusAuditores curiosi - hoc in sermone, tria aenigmata tractant Catherina et Timotheus.  In primis, agitur de voce nova "placitum" quod audita erat apud Quin Philosophemur et nobis maxime placet; dein gratias agimus Irenae quae acroama nomine Satura Lanx colit; thema hodierna autem est de aenigmatibus et Catherina ipsa duo aenigmata scripsit quorum responsa Timotheus cernere conatur.   Ecce aenigmata Catherinae: I.  "Et lumen et libum producunt.  Inter dapes celantur.” II. “Certe lac lacti simile est, sed hi similiores sunt. Rariores etiam lacte gallinaceo sunt. Eis erat primum lac compartiri.” 2021-02-2232 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurDe moriendi desiderio***Iterum hoc colloquio tractatur mors de qua rogatur utrum sapientis sit mori desiderare an satius sit dicere qui mori desideret semper malum desiderare? 2021-02-1731 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurDe desiderio (2)****AUDITURO/AE CAVENDUM**: in colloquio hoc – secundo de desiderio habito – de moriendi desiderio disputatio brevis habetur.  Colloquium de naturae desideriis quae et quales sint.  Senecae placitum quod tractamus – "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum" – in contextu legi potest hic: https://latin.packhum.org/loc/1017/12/215/220-287@1#2152021-02-1025 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurDe desiderio (1)Quid sibi velit "desiderium" vel potius quid hoc verbo significemus Augustus et Faber discutere incipiunt.  2021-01-1224 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurDe difficili Christi consolatione (pars II)Loci hoc in colloquio tractati:  Hieronymus ad Heliodorum de puella dormienti: Evangelium s. Matt: 9.25 de Lazaro: Evangelium s. Ioh: 11.1-44 2021-01-0429 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurEstne consolatio Christi?Estne consolatio Christi quae differt ab consolatione philosophiae? Augustus et Faber inquisitioni – an consolationes inter se differant – operam dant verba Pauli ad Thessalonicenses tractando:  "nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei desc...2020-12-2833 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurQuid sit consolatio?Paucis colloquiis iam habitis de Boethii opere de Philosophiae Consolatione, manifestum est (nobis saltem) rimandum esse quidnam sit consolatio. Multum Augustus consolationis dixit se invenisse in carmine Horatii ubi Faber autem nil huius generis vidit, cui aliud est consolari velle aliud alicunde sua sponte solacium accipere. Quid igitur sit haec res quam consolationem appellamus? 2020-12-2136 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurImmortalia ne speresPhilosophia Boethii docet nobis cavendum esse a Musis scaenicis quae nos aegros dulcibus alant venenis et morbo cuidam assuefaciant. Sunt autem poetae, ut Horatius, qui nos carminibus consolantur de vita humana. Ecquid nos homines naturā morti obnoxios consolari possit? quidsi mors ipsa consolatio ut Boethius in carmine primo docere videtur? Infra legi potest carmen Horatii de quo in hoc episidio colloquimur: 4.VII Diffugere nives, redeunt iam gramina campis      arboribusque comae; mutat terra vices et decrescentia ripas      flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis g...2020-12-1532 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurPhilosophia contra Musas Poeticas (De consolatione phil. pars II)Faber et Augustus de Philosophiae adventu colloqui pergunt.  Philosophia ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: "Quis," inquit, "has scaenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant."2020-12-0728 minQuin PhilosophemurQuin Philosophemur5. De Consolatione Philosophiae (I)Augustus et Faber de Philosophia quo aspectu et qua facie Boethio apparuerit disserunt.  Textus tractatus indidem unde textus proximi episodii depromptus est.2020-11-3025 minQuin PhilosophemurQuin Philosophemur4. De BoethioQuis fuerit Boethius, quando floruerit, et quae opera reliquerit?  Textus cuius recitatione Augustus episodium incipit hic invenitur. 2020-11-2326 minQuin PhilosophemurQuin Philosophemurde animoPlura invenies in pagina quinphilosophemur.com  2020-11-1628 minQuin PhilosophemurQuin Philosophemurde cupiditate discendiEpisodium secundum de cupiditate discendi agitur qua interdum omnes impedimur.  Senecae verba ab Epistula 108 excerpta sunt. "Bonum tantum habe animum: capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat." 2020-11-0924 minQuin PhilosophemurQuin PhilosophemurQuid est philosophia?It's hard to know where to begin -- so we've started from the word itself.  For texts and supplemental readings, see episodium I at https://quinphilosophemur.com/season-1 2020-10-3125 min