Look for any podcast host, guest or anyone
Showing episodes and shows of

Valahfridus Stroh

Shows

De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 50: De aptoVirtus quarta elocutionis in eo est, ut dicamus apte. Quod faciet qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. Exemplum est Socratis oratio in iudicio. Idque eo magis ualere Q. putat, quod finis orationis non sit, ut persuadeamus, sed ut bene dicamus. Plerumque tamen quod deceat etiam prodesse. Vitanda maxime est uitiosa iactatio sui, item philosophiae professio. Aptanda est oratio personis oratoris, audientium, eorum pro quibus agimus, aduersariorum, etiam temporibus et locis. Quod optime fecit Cicero, summus ille tractandorum animorum artifex, in oratione pro Murena et in multis causis repetundarum.2016-01-2510 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 49: De compositione verborumVltima pars ornatus compositio uerborum est, quam partem Cicero maxime elaborauit. Sunt qui horridum sermonem pro bene composito et numeroso malint, sed ignorant bonam compositionem etiam ad motus animorum pertinere. Ac uerborum series tres habet formas: incisa (commata), membra (cola), ambitum (periodon). In his autem tria sunt necessaria: ordo, iunctura, numerus – quae tamen Q. non accurate separat. Nam de ordine cum dicit, eam uult esse iuncturam uerborum, ut numerus opportune cadens contingat. De iunctura praecipit, ut uocalium concursus uitetur, maxime cum duae longae inter se committuntur. Quamquam etiam hiatus ille molle quiddam habeat. Hic addit nonnulla de pronuntiatione exeuntis -m, si...2016-01-1811 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 48: De figurarum generibus grammaticis et rhetoricisE figuris uerborum aliae grammaticae, aliae rhetoricae dici possunt: illud genus loquendi rationem mutat, hoc maxime collocatione exquisitum est. Primum uitio simile est, ut cum „timidi dammae“ a Vergilio dicuntur aut cum Cicero audet „inimicum poenitus est“. Quibus Q. addit et parenthesin et apostrophen, unde transitus fieri uidetur ad genus rhetoricum. Hic multum ualet geminatio, quae modo simplex est – „a Corydon, Corydon“ – aut fit post aliquam interiectionem – „uiuis, sed uiuis non ...“ – aut initio membrorum: „nihihilne te ... nihil ..., nihil ...“ (quam nos nunc anaphoran dicimus). Si casus hic uariantur, fit polyptoton, cuius simile etiam in uerbis inuenitur. Sunt plurima huius generis alia, quibus rhetores, ut cuique p...2016-01-1812 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 47: De figurisFigura est conformatio quaedam orationis remota a communi ratione (in qua non ut in tropo aliud pro alio ponitur). Figurarum autem duae sunt species: sententiarum (aut sensus) et uerborum (aut elocutionis). In sententiarum figuris prima est interrogatio ea, quae non sciscitandi gratia adhibetur, sed aut instandi aut admirandi aut inuidiam faciendi (est enim eius paene infinitus usus). Cui interdum ipsi exspectatum subicimus. Accedit praesumptio, qua occupamus quod aduersarius dicturus sit, dubitatio, cum simulamus nescire nos, quid dicendum sit, communicatio, cum iudices aut aduersarios consulimus, licentia, cum libere nos aliquid nos dicere fingimus, personae fictio, qua homines et deos et inanima...2016-01-1827 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 46: De tropis IIIContraria ostendit εἰρωνεία, quam inlusionem dici solere Q. ait (sed usitatior est dissimulatio). Quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura. Saepe laudis simulatione detrahitur alicui (ut „C. Verres, homo sanctus et diligens“) aut cum uituperare uidemur, laudamus (ut illud „oratores uisi sumus et populo imposuimus“). Περίφρασις, quae dicitur circumlocutio, est quae unum pluribus uerbis dicit. Ea aut necessaria est (ut cum Sallustius „requisita naturae“ pro obscoenioribus ponit), aut ornatus causa adhibetur, quod apud poetas frequentius est (ut „tempus, quo prima quies mortalibus ... gratissima serpit“). Ὑπέρβατον poscit ratio compositionis, ne dura fiat oratio. Vulgo dicitur „secum“, etiam „quibus de rebus“, uerum hyperbaton apud Ciceronem est: „animaduerti ... orationem in dua...2016-01-1110 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 45: De tropis IIἈντονομασία est, cum aliquid pro nomine hominis ponitur, ut „Pelides“ pro Achille, „Romanae eloquentiae princeps“, pro Cicerone. Vix Romanis permittitur ὀνοματοποιία, concessa eis, qui primi linguam formauerunt, ut in „mugitu“; uix etiam πεποιημένα ut illud „sullaturit“ et, quod Ouidius iocatus est, „uinoeo bonoeo“. Necessaria est κατάχρησις, abusio, in rebus quae suo nomine carent, ut cum „parricida“ matris aut fratris interfector uocatur. Non toleranda uidetur Q.o μετάλημψις, transsumptio, frequentior apud Graecos qui Chiron Ἥσσονα appellant. Τantum ad ornamentum assumitur ἐπίθετον, quod tamen in oratoribus magis quam in poetis redundat. Aliud uerbis, aliud sensu ostendit ἀλληγορία, quae saepe constat e continuatis translationibus, ut illud Horati „O nauis, referent in mare te noui fluctus?“, quo nauem pro re publica, fluctus pro bellis ciuilibus dicit. Sine translatione in ec...2016-01-1112 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 44: De tropis IMagna pars ornatus est in τρόποις (motibus), quam partem artis (quod Q. non dicit) Stoici maxime elaborauerunt. Est autem tropus uerbi uel sermonis a propria significatione in aliam cum uirtute mutatio. Frequentissimus eorum est μεταφορά siue translatio. Tranfertur hic uerbum ex eo loco, in quo proprium est, in eum, in quo (1) aut proprium uerbum deest aut in quo (2) translatum melius est. Velut necessitate (1) rustici „gemmas“ in uitibus dicunt, nos „durum hominem“; significandi gratia (2) dicimus „incensum ira“, „eloquentiae fulmina“. Est autem translatio breuior comparatio (aut similitudo). Comparatio: „ut leo est“; translatio: „leo est“. Hic Q. uarias species translationum exponit. Est autem maxima uis earum, cum inanimis rebus quasi animali...2016-01-1125 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 43: De sententiis oratoriisQuod multi sententias praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum – notant autem eo uerbo lumina praecipue in clausulis posita – de toto hoc genere Q. separatim dicit. Sententiae, quia similes decretis uidentur, appellabantur primum uoces uniuersales, ut illud obsequium amicos, ueritas odium parit. Maiorem uim accipiunt, cum a communi ad proprium transferuntur. Sic illud nocere facile est, prodesse difficile Medea apud Ouidium uertit in seruare potui: perdere an possim rogas? Talia apud antiquos rariora fuerunt; nunc autem Q. ait multos uelle, ut omnis sensus in fine sermonis feriat aurem, ut turpe sit respirare ullo loco, qui adclamationem non petierit. Ac multas sent...2015-12-2105 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 42: De augendo minuendoqueSed quia uis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit, prima eius species est in ipso rei nomine. Vt cum Cicero Clodiam meretricio more uiuere, Caelium, cui longus usus cum ea fuit, paulo liberius salutasse eam dicit. Vis crescit, si leuiora uerba anteponantur, ut idem: non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae etc. Simile est incrementum, ut in facinus ..., scelus..., parricidium ... (quam nos nunc grammatici parum accurate climacem uocamus). Incrementum fit etiam per comparationem, ut de Antonio uomente: si hoc tibi in ... poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu uero populi Romani! Cuius generis Q. plurima exempla...2015-12-2106 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 41: De ornatu in verbis singulis et coniunctisDe uerbis singulis haec Q. praecipit: Perspicuitatem propriis, ornatum magis egere translatis. Atque honesta plerumque turpioribus anteferenda sunt, nisi cum materia ipsa humilitatem desiderat. Maiorem dignitatem dant antiqua, modo ne ex ultimis tenebris repetantur. Fictis uti Graecis magis concessum est, sed ne Romanis quidem interdictum. In sermone coniuncto prima uirtus est uitio carere. Vitetur igitur κακένφατον, quo sensus in obscenum detorquetur (ut si quis „cum nobis“ dicat). Item ταπείνωσις, humilitas, qua rei dignitas minuitur; ἔλλειψις, cum sermoni deest aliquid; ὁμοείδεια, quae uarietatis gratia caret; μακρολογία et πλεονασμός , cum uerba superuacua sunt, περιεργία, quae est superflua operositas; praecipue autem κακόζηλον i.e. mala adfectatio, quod est omnium in eloquentia uitiorum pessimum. De quo se scripsisse meminit in alio libro (qui fuit De causis...2015-12-2116 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 40: De ornatuIn Ornatu (3) oratorem plus sibi indulgere quam in primis uirtutibus Q. docet. Nam cum ceterae artes ad utilitatem causarum referantur et plerumque occultentur, hic se quoque commendat ipse orator et non solum iudicium doctorum, sed etiam popularem laudem petit. At ne causae quidem nihil ornatus prodest, quoniam qui libenter audiunt, et magis adtendunt et facilius credunt. Neque is tamen fuco, sed sanguine et uiribus niteat, quia numquam uera species ab utilitate diuiditur. Sed hic magna differentia est inter demonstratiuas et ceteras causas: illae, quoniam ad solum finem laudis tendunt, omnem ornatum aperte prae se ferunt, in his, ubi uera dimicatio...2015-12-2107 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 39: De virtutibus dicendiElocutionis (8-11,1) partem, ut inter omnes oratores conuenit, difficillimam Q.credit: hic studium plurimum; hoc exercitatio petit, hoc imitatio; hic omnis aetas consumitur. Tamen cauendum est, ne res prae uerbis negligantur. Ac nimia diligentia etiam nocere potest. Est autem omnis elocutio aut in uerbis singulis aut in coniunctis. In singulis intuendum est, ut sint (1) Latina, (2) perspicua, (3) ornata, (4) ad id quod efficere uolumus accommodata. Nec. tamen Q. hic suam partitionem diligenter seruat. Nam cum de (2) perspicuitate et de (3) ornatu dicit, etiam uerba coniuncta respicit. Tutius esset hic Ciceronem (de or. 3,37-212) sequi, qui elocutionem in illas quattuor partes, ornatum autem in...2015-12-2116 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 38: De dispositione generis legalisSed haec omnia sunt in genere rationali. Est autem etiam genus legale (7,6-9), quod quattuor quaestiones uel status habet. Prima est (1) scripti et uoluntatis frequentissima inter consultos quaestio. Cuius genera Q. duo esse uult: primum cum in scripto sit aliqua obscuritas, ut in hac: EX MERETRICE NATVS NE CONTIONETVR; alterum ubi scriptum manifestum sit. Hic qui scriptum tuetur, se etiam uoluntate adiuuari demonstrare conabitur. Sequuntur (2) leges contrariae, cum lex altera aliquid iubere, altera uetare uidetur. In (3) collectione non contra, sed supra scriptum disputatur, sic ut simile aliquid in scripto inueniamus. Denique multae species sunt (4) ambiguitatis. Tandem ad ipsam dispositionis artem...2015-12-1413 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 37: De statuum dispositioneQuae Q. de dispositione exponit, e maxima parte ad status pertinent (7,2-10). Qui per se naturales sunt neque arte aliqua egent, sed habent locos utilissimos, qui recte disponi debent. Vt in statu coniecturali (num fecerit?), si dubium est, num omnino aliquid factum sit, accusator primum probare solet factum esse, tum a reo factum esse; ordine contrario patronus. Si tantum de auctore quaeritur, utrique ordiendum est a (1) persona i.e. uita anteacta, tum transeundum ad (2) causam; nam persona magis generalis est. (Quamquam Cicero causam praeferre personae solet.) Sequitur probabile (3) an uoluerit, tum (4) an potuerit, denique quaestio (5) an fecerit, quae ad res...2015-12-1433 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 36: De intentione et defensione coniunctaQuae autem praecepta dat, pertinent maxime ad ordinem probationum. Atque hic primum uidendum est, sitne intentio simplex an coniuncta. Simplex est: „Occidit Gaius Quintum. „Coniuncta: „Occidit Gaius Quintum et uulnerauit Sextum.“ Atque accusator grauissima argumenta in initio et fine probationum ponere debet, patronus autem grauissimis statim occurrere, nisi quaedam leuiora palam falsa sunt; sed ante actae uitae crimina plerumque prima purganda sunt (ut Cicero facere solebat). Interdum autem defensio coniuncta est eum in modum, ut idem crimen duobus statibus defendatur, uelut: „Si Gaius Quintum occidisset, recte fecisset (qual.); sed non occidit (coni.)“. Hic uis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima...2015-12-0711 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 35: De dispositioneMaximam partem dispositionis (7) Q. iam eo absoluit, quod inuentionem (in libris IV-VI) secundum partes orationis diuisit. Quod non primus fecit. Ac primi inuentores rhetoricae siue sophistae omnem artem, ut uidetur, ad illas oratonis partes sic explicauerunt, ut nullum inuentionis et dispositionis discrimen esset. Tum Aristoteles distinxit, cum primum et alterum librum inuentioni, tertium elocutioni et dispositioni – notate ordinem! – daret. (Post eum memoria et pronuntiatio additae uidentur.) Hunc unus secutus est Cicero in libris De oratore, ubi inuentio et dispositio diligenter separantur, non autem Q. (qui potius rationem librorum De inuentione et Rhetoricae ad Herennium adhibet). Separantur quidem ab eo inuentio et d...2015-12-0707 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 34: De generibus ridiculi et de altercationeSed quamquam risus uim imperiosissimam habeat, Q. dicit pauca esse eius praecepta, nullam exercitationem, eum praecipue positum esse in natura et in occasione. Distinguit autem uarias uoces, quae idem aut simile quid denotent: urbanitatem, uenustum, salsum, facetum, iocum, dicacitatem. Quae differentia notatur, cum Demosthenem urbanum fuisse dicunt, dicacem negant. Materiam autem sic disponit, ut ridiculum aut in rebus aut in uerbis inueniatur, usus autem eius triplex sit, cum aut ex aliis aut ex nobis aut ex rebus mediis petatur. Hinc patet magna copia locorum, cuius species omnes persequi ne Q. quidem in animo habet. - Addit autem quaedam praecepta de...2015-12-0711 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 33: De risu sive ridiculoAffectibus apte a Q.o adiungitur risus (6,3) siue ridiculum, quod animos ab affectuum contentione et saepe a fatigatione reuocat. Quanta in eo difficultas sit, docent exempla summorum oratorum: nam plerique Demostheni facultatem defuisse huic rei credunt, Ciceroni modum. Cuius tamen urbanitatem Q. summopere laudat; reprehendit autem Tironem, quod in tribus libris de Ciceronis dictis plus studii in numero quam in iudicio posuisset. Egerunt autem de ridiculo Aristoteles primum, deinde Theophrastus, uberrime autem Cicero in lib. II De oratore (235-289), ubi Caesar Strabo facetissimus hunc locum uia ac ratione explanare conatur. Quem Q. in multis sequitur. Confitetur autem id neminem adhuc...2015-12-0717 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 32: De affectibusEa reperire, quae probationibus utilia sint, non pauci didicerunt. Sed affectibus (6,2) iudicem rapere et in quem quis uelit habitum posse perducere, hoc est, secundum Q., quod dominatur in iudiciis. Nam probationes faciunt, ut causam nostram meliorem esse iudices putent, affectus praestant, ut etiam uelint. Tum enim non curant ueritatem, sed similes sunt amatoribus caecis, qui de forma amicae iudicare non iam possunt. – Sunt autem duae species affectuum, πάθος et ἦθος, quorum alterum proprie affectus dicitur, alterum Romano nomine caret. Varie autem ethos intellegitur. Quod mores solent interpretari, Q. mauult esse morum quandam proprietatem; alii dicunt pathos affectus concitatos, ethos mites atque compositos, illud ut temp...2015-11-3015 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 31: De lacrimis movendisNon dicendo solum, sed etiam faciendo et oculis quaedam ingerendo lacrimae mouentur. Squalidi inducuntur rei ipsi, item liberi eorum; gladii, ossa, uestes cruentae monstrantur, ut praetexta in Caesaris funere. Picturas tamen adferre dedecet. Neque in paruis litibus tragoediae mouendae sunt, et ea uitanda in miseratione quae, cum nimis scaenice fiant, ridicula uideantur. Cuius rei Q. lepidissima exempla e proprio uitae usu affert. Reprehendit autem declamatores, qui multa quasi tunc agantur simulant (ut „tendit ad genua uestras supplices manus“), cum re uera nil tale agatur. Caueat orator ne in hoc genere peccet: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut...2015-11-3014 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 30: De perorationePeroratio (6,1 Graece epilogus), quae ultima orationis pars est, duplicem rationem habet, cum posita sit in rebus et in affectibus. Res enim repetendae sunt per enumerationem (Graece anacephalaeosin), qua tota causa ìn memoriam iudicis reuocatur (nisi ea simplicior est). Odiosa autem est nuda repetitio, quare sententiis et figuris uarianda est. Quo in genere Q. Ciceronem excellere exemplis demonstrat. Saepe hic appellandus aduersarius aut hortandus est ut ad aliquid respondeat. Eam partem perorationis etiam philosophi permittunt, qui affectus, quae pars altera est, contemnunt, cum tamen eos necessarios uideamus, si aliter obtineri uera et iusta et in commune profutura non possint. Sic a...2015-11-3019 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 29: De refutationeRefutatio (15,13) dupliciter intellegitur: est in ea pars tota defensoris (1) et utrique dicta ab aduersario refutanda sunt (2). Difficilius autem esse defendere quam accusare Q. argute demonstrat uel ex eo quod accusator praemeditata adfert, patronus etiam inopinatis occurrere debet. Cui primum intuendum est, num id, quod accusator protulerit, proprium sit iudicii an extra causam adlatum. Quae propria sunt, utique negari debent (nisi natura iudicis deprecationem admittit) nec silentio dissimulanda. Quod tamen interdum fieri licet in criminibus extra causam obiectis. Argumentis aduersarii autem aut totis occurrendum est aut sic ut in singula diducantur: Velut si cui, qui senem occidisse dicitur, obicitur quod heres...2015-11-2309 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 28: De usu argumentorumDe usu argumentorum (5,12) Q. quae praecipit, sunt ingeniosiora. Ac primum ait firmiora esse argumenta, quae e aduersario conuicto extorqueantur quam quae is fateatur. Tum, si grauiora argumenta deficiant, multa leuiora si non ut fulmine, tamen ut grandine nocere. In collocandis argumentis secundum Homericam dispositionem (Il. 4,299) in medio sint infirma, numquam in fine. Denique ipse se laudat, quod argumentorum sedibus contentus non infinitos locos communes proposuerit. Quod eo magis necessarium fuisse dicit, quod in scholis declamatorum iam solam uoluptatem, non utilitatem uero oratori aptam sequantur. Quorum orationes libidinosas, neruis carentes seruolis castratis adsimulat.2015-11-2304 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 27: De exemplisQ. cum de exemplis (5,11) agit (quae erat tertia species probationum inartificialium), inducit illam Ciceronis (inv. 1,49, et Aristotelis, rhet. 1,2) distinctionem inter ratiocinationem (per enthymemata) et inductionem (per paradigmata), quae exemplis nitatur. Quod e dialogis Socraticis demonstrari potest. Sunt autem exempla aut tota similia aut e maioribus ad minora aut alia: fontes eorum dicit etiam poeticas et Aesopias fabulas. Proximam exemplo dicit esse similitudinem, quibus aliquid magis illustratur quam comprobatur; adiungit etiam auctoritatem, quae potest esse populorum, sapientium, poetarum, deorum.2015-11-2308 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 26: De argumentorum locisIn probatione artificiali excutiendi sunt argumentorum loci (5,10,20-125). Vbi Q. locos non appellat, ut uulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. Possunt autem argumenta duci aut a personis aut a rebus. In personis respiciuntur genus, patria, sexus, aetas, mille alia, etiam nomen ipsum. In rebus autem quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt, ergo: causa, locus, tempus, modus, instrumenta. Quae Q. frequentius ad statum coniecturalem pertinere fatetur, sed etiam in ceteris ualere affirmat, ut e causa haec finitio pendeat: An...2015-11-2328 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 25: De probatione artificialiIn probatione artificiali Q. non id facit, quod Cicero (in inu.) aut alii fecerunt, ut singulis statibus sui loci tribuantur; quod in lib. VII differtur). Sed eam sine respectu statuum diuidit in signa, argumenta, exempla. Signa autem Q. non definit, sed diuidit in necessaria et non necessaria. Nam si qua mulier peperit, necessarium est eam coisse cum uiro (quod in contrarium non ualet) – de quo genere signi non lis est, ut uix ad artem pertineat. Signa non necessaria per se parum ualent, sed adiuuari ab aliis debent. Sic e ueste cruenta aliquis non continuo homicida conuincitur, sed augetur suspicio, si in...2015-11-1606 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 24: De testibus et interrogationeMaximus tamen patronis circa testimonia sudor est (5,7). (Vbi Q. e longo iudiciorum usu commodissima dat praecepta.) Facilior est pugna contra tabulas, maior contra testes praesentes. Atque hic loci communes sunt et pro testibus et aduersus testes. Tum inuadere possumus in tota genera testium aut in singulos. Id autem fit aut permixtum in oratione perpetua, qua iudex praeparandus est ad testes audiendos, aut separatim in interrogatione, quae orationes continuas sequitur. Diuersa autem ratio adhibenda est uoluntariis testibus et eis quibus lege denuntiatur (quod solum accusatoribus licet). Voluntarii testes nostri antea domi percontationibus uersandi sunt, ne postea in iudicio ab aduersario interrogati...2015-11-1617 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 23: De probationibus inartificialibusPraeiudicia plerumque sunt de eadem aut de simili re iudicia facta. Vt in causa Cluentiana nonnulli iudices, quos Cluentius corrupisse dicebatur, iam in iudiciis damnati erant. Aut in Miloniana iam senatus aduersus Milonem iudicauerat. Hic patrono aliqua differentia causarum inuenienda est; uitanda tamen iudicum contumelia, quia iudex quisque etiam suam firmam uult esse sententiam (5,2). Rumores alter consensum ciuitatis uocabit, alter sermonem sine auctore dispersum cui malignitas initium dederit (5,3). Item tormenta (quae sunt seruorum quaestiones) alter uera fatendi necessitatem, alter causam falsa dicendi (propter patientiam aut ipsam infirmitatem: 5,4). In tabulis maxime de de scelere aut igorantia signatorum disputatur (5,5). Inter probationes etiam...2015-11-1614 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 22: De generibus probationumOrationis pars grauissima est argumentatio, quae in confirmationem et refutationem diuidi solet. Huic Q. dat totum librum (5). Probationes autem quibus uera esse nostra com- probamus secundum Aristotelem (quem hic omnes sequuntur) aut inartificiales sunt aut artificiales: Hae ab ipso oratore arte duce excogitantur, illae extra artem positae ad oratorem deferuntur. Inartificiales autem sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes. Quae ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae uiribus et adleuanda sunt plerumque et refellenda (5,1). Ergo iniuria quidam hanc partem e rhetorica submouerunt.2015-11-1607 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 21: De propositione et partitionePropositio (4,4) est confirmationis initium, qua declaratur, quid in quaestione uersetur. Vtilis est maxime, ubi res defendi non potest, et de iure quaeritur. Potest autem esse aut simplex aut multiplex, ut cum Socrati obicitur et iuuentutem corrupisse et nouarum superstitionum auctorem esse. Quacum iuncta est partitio (4,5), quae est eorum, quae dicturi sumus, enumeratio. Ea omittenda est, si postea aliquid nobis excidisse simulaturi sumus aut si ita iudicem uolumus fallere, ut nesciat quid agamus. Duplex partitio est, si duplici statu utimur, ut in hoc: „si occidi, recte feci; sed non occidi“; ubi multi primam partem superfluam putant. Recte tamen Cicero pro Milone. Inte...2015-11-0905 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 20: De egressioneEgressionem (4,3), quam multi ut laetum ac plausibilem locum iactationis causa prooemio subiungunt, non addere debemus nisi post finem atrociorem narrationis uelut erumpente protinus indignatione. Ac plures per totam orationem possunt esse excursus. Interdum egredi cogemur noua re agentibus accidente, ut Cicero in Miloniana ea, qua usus est.2015-11-0903 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 19: Varia praecepta de narrationeSi autem res contra nos est (quam aliqua iusta ratione suscepimus), tamen narrandum est, sed quaedam adicienda, mutanda, occultanda erunt. Etiam uerbis eleuare quaedam licebit, ut luxuria liberalitatis nomen habeat etc. (66-77). Nec semper ordine temporum narrandum est, sed eo quo expedit. Quod uariis figuris fieri potest: aut simulabimus aliquid nobis excidisse aut causas subiungemus. Interdum etiam saepius narrabimus, ut Cicero pro Cluentio: amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi (85; cf. 2,13,1-8). In falsis expositionibus autem lex est mendacem memorem esse oportere. Hic pars eorum quae Q. docet (praesertim de coloribus) ad declamationes spectare uidentur (88-110). Egressiones saepius...2015-11-0917 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 18: De virtutibus narrationisDilucida erit narratio, si quis uerbis propriis utitur, etiam pronuntiatione eo intentus ut iudex intellegat. Quod multos neglegere Q. dicit magis studiosos ut actio sua placeat quam ut causa intellegatur. Breuis narratio erit, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet, si ad causam superuacua omittamus. Vitanda etiam Sallustiana breuitas, quae otioso lectori aptior est. Multa etiam per praeteritionem in probationem differenda sunt (40-51). Credibilis autem erit, si mores personis apti dantur et semina quaedam probationum inseruntur earum, quas postea tractaturi sumus. Quae si desunt, rem fatebimur uix credibilem, sed ueram – „et hoc maius habendum scelus!“ Optimae praeparationes sunt latent...2015-11-0910 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 17: De narrationeSi duo necessaria Aristoteles dixit, prothesin (nempe aperire quid probaturus sis) et pisteis (nempe id probare), narratio (4,2) ad priorem partem pertinet. Hic accusator exponit, quid factum esse dicat, item reus siue patronus. Etiam ei, qui se fecisse neget, narrandum esse Q. contra Celsum docet, idque probat exemplo Vlixis, qui Aiacem interemisse dictus sit (9-13). Tantum ubi de facto constet, de iure ambigatur, narrationem superuacuam esse (4-8). Saepius quaeritur, num narratio prooemio utique subicienda sit. Quod Q. Ciceronis exemplis usus negat, in scholis sic semper fieri concedit (28). Est autem narratio, ut optime definitur, rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum...2015-11-0913 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 16: De exordio sive prooemioQuae inde a l. IV sequuntur, pertinent ad causas iudiciales. Ergo inuocato Caesaris numine transit ad principium s. exordium (aptissime dictum prooemium). Vbi Q. utilissima dat praecepta (4,1) non magis e libris quam ex usu sumpta. Ac res omnis in eo est, ut iudex ad ceteras partes audiendas praeparetur. Quod omnium opinione euenit, cum is beniuolus, attentus, docilis fiat . Beniuolentia aut a personis aut a causis ducitur. Atque hic alios doctores Q. reprehendit, quod tantum de litigatore, aduersario, iudice dixerint, partes actoris omiserint. Actori enim maxime curandum esse ut uir bonus esse credatur, ut non studium aduocati uideatur afferre, sed paene...2015-11-0213 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 15: De genere iudicialiIn genere iudiciali (3,9-11) Q. primum de partibus orationis disputat (unde partitionem et excessum secludit), deinde distinguit inter causas simplices (ut furti) et coniunctas (ut repetundarum) et comparatiuas (ut in diuinationibus). Sequuntur subtilitates ab Hermagora inuentae. Hic distinguitur inter quaestionem, rationem, iudicationem, firmamentum. Vt in Milone quaestio sit qualitatis, num iure Clodium occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. Sed propter haec minus utilia Q. ipse Hermagoram nimis diligentem dicit.2015-11-0208 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 14: De genere deliberativoIn deliberatiuo genere (3,8), ubi suadetur aut dissuadetur (tam in ueris causis quam in suasoriis scholasticis), saepe prooemium et narratio omittenda sunt, quoniam auditor iam fauet ei quem consulit neque rem ignorat. Tria autem spectanda sunt: (1) quid sit de quo deliberetur, (2) qui sint qui deliberent, (3) qui sit qui suadeat. In primo (1) maxima quaestio est, num fieri possit; deinde utrum materia simplex an duplex sit. Hic e tribus partibus, qui sunt sc. honestum, utile, necessarium, tertium (de quo deliberari non potest) summouet; ut addatur „possibile“ permittit. Iucunditatem autem subiungit utilitati. Maxima pugna autem cum sit inter honestum et utile, saepe qui honestum defe...2015-11-0217 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 13: De genere laudativoQ.i praecepta maximam partem ad genus iudiciale spectant. Tamen etiam de ceteris dicit. Ac laudatiuum (s. demonstratiuum, 3,7) monet saepe deliberatiuo et iudiciali admixtum esse, multa eorum autem esse in sola ostentatione. Laudantur dei propter maiestatem, uim, inuenta, originem. Multa in hominibus celebrantur: parentes, corporis animique bona. Atque hic aut per gradus aetatis aut per singulas uirtutes uirum prosequimur Idem loci sunt in uituperando. Est autem quaedam uicinitas uirtutum uitiorumque, ut parcus dicatur auarus: Qua cum fallere possit orator, id nemini nisi uiro bono communi utilitate ducto Q. concedit. Ac respiciendum esse monet, apud quem dicas. Breuior est de urbibus...2015-11-0211 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 12: De genere rationali sive legaliSed haec omnia pertinent tantum ad genus rationale, quod Hermagoras separauit a genere legali. Nam in illo de facto iudicando, in hoc de scripto interpretando agitur (nec solum de legibus scriptis, sed etiam de testamentis, pactis etc.). Eius quoque quatuor species sunt, saepius quaestiones dictae quam status. Quas tamen simulacra esse statuum illorum Q. putat (3,6,88). Frequentissima quaestio autem est scripti et uoluntatis, ubi scriptor aliud scripsisse, aliud sensisse arguitur; deinde legum contrariarum, ambiguitatis, ratiocinationis siue collectionis (ubi id quod scriptum non est, e simili lege colligitur).2015-10-2606 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 11: De statibusLongissima est Q.i disputatio de statibus (s. constitutionibus), quam doctrinam Hermagoras elaborauit. Ea per se nil ualere uidetur, sed oratori copiam argumentorum utilium ministrat. Status autem definiri solet prima causarum conflictio (3,6,4), quod a Q.o subtiliter emendatur in id quod ex prima conflictione nascitur. Obscurum id uidetur, sed exemplo illustrius fiet. Accusator ait: „Sacrilegium fecisti.“ Reus: „Non feci.“ Haec est causarum conflictio, unde nascitur quaestio: Feceritne sacrilegium. Coniectura facienda est iudicibus, num fecerit. Vnde hic status coniecturalis siue coniectura uocatur. Sin reus respondet: „Fateor me fecisse, sed simplex furtum fuit, non sacrilegium“, alia quaestio oritur: Quomodo definiendum sit quod fecit. Vnde...2015-10-2609 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 10: De generibus causarumDistinguenda ab illis partibus sunt, quae Q. (3,4) secundum Ciceronem uocat genera causarum, inuenta ab Aristotele (rhet. 1,3). Ea tria sunt (quos Q. hoc ordine enumerat): laudatiuum (aut demonstratiuum), deliberatiuum, iudiciale. Laudatiuum (quod etiam uituperatiuum esse potest) spectat ad delectationem auditoris, in deliberatiuo datur consilium (quod nomen ad eum, qui eget consilio, non ad dantem consilium pertinet), in iudiciali agitur de causis. Aristoteles autem subtilius quam uerius demonstratiuis causis honestatem, deliberatiuis utilitatem, iudicialibus iustum adiunxit. Quod Q. iure respuit. – Adicit (3,5) minores distinctiones: (1) Comparatur facultas dicendi natura, arte, exercitatione. (2) Quaestiones sunt in scripto aut in non scripto (secundum Hermagoram). De quo mox. (3) Item su...2015-10-2616 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 9: De partibus rhetoricaeQuae Q. adhuc tractauit, magis philosophi sagacitatem quam rhetoris diligentiam requirebant. Nunc iam in medullam rhetoricae peruenimus, cum illam diuidimus. Ipsius autem rhetoricae partes quinque sunt (3,3): inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio (actio). Sic fere omnes, Cicero autem in Partitionibus oratoriis (1,3) nouitatis cupidior Platonico more inuentionem in rem et dispositionem diuisit, elocutionem in uerba et pronuntiationem, ut, si memoriam addas, tres partes essent. Quidam quinque partibus sextum iudicium adiunxerunt, sed id quamquam sine dubio necessarium est, Q. rectissime dicit primis partibus admiscendum esse. Nonnulli autem has quinque non partes rhetoricae, sed opera oratoris esse putauerunt. Quod Q.o displicet. Etiam minus...2015-10-2617 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 8: Minora quaedamMinora breuius tractat: rhetoricam esse artem actiuam (πρακτικήν), cum tamen aliqua habeat etiam e ceteris artibus (2,18). Deinde tam naturam in ea quam doctrinam requiri (2,19). Denique quod maximum putat (2,20): esse uirtutem, ut etiam philosophis compluribus (et Crasso apud Ciceronem) uisum sit. Id quod comprobat e uirtutibus, quae oratori necessariae sint, ut iustitiae et honestatis cognitio aut fortitudo. Neque id tolli si mali interdum bene aliquid dicere uideantur. Materiam autem rhetoricae esse omnes res, de quibus dicendum sit (2,21). Quod iam Gorgiam uidisse dicit, qui ad omnia respondere paratus erat.2015-10-1905 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 7: Num ars sit rhetoricaTertia quaestio, rhetorica num ars esset (2,17), diu disputata est – quam Q. tamen expedi- tissimam credit: Qui negent, magis id ingenii exercendi causa facere. Fuerunt sane multi, quos Q. enumerat (Platone tamen omisso): Aristotelem in Gryllo, Critolaum Peripateticum, Epicu- rum, alios. (Diligentissime autem post Q.m Sextus Empiricus Contra rhetores hanc causam tutatus est). – Atque hic notandum est, quid ars siue τέχνη esse credatur. Est autem id quod docetur et discitur, tum quod certa scientia nititur, denique quod constat e partibus inter se cohaerentibus (ut sit quasi „System“). Vnde iuris artem nondum esse putauit Cicero, de grammaticae arte nemo dubitauit. – Contra rhetoricam igitur dicunt...2015-10-1913 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 6: Num utilis sit rhetoricaDe secundo loco, num utilis sit rhetorica (2,16), omnes rhetores consentiunt aliis tamen aduersantibus, qui eloquentia saepe poenis scelestos eripi, bonos damnari et similia clamant. Sed nec propter uenena cibis, propter latrones gladiis abstinendum esse Q. monet: si uero orator bonus sit, ut uult, rhetoricam esse utilissimam. Ac deum dicendi facultate homines separauisse a ceteris, nec quicquam pulcrius esse quam communibus uerbis ad oratoris unicam famam peruenire. – Diligentius autem fortasse hunc locum persecutus est Aristoteles.2015-10-1906 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 5: De definitioneRhetorica quid sit, primum quaerendum est (Q. 2,15). Frequentissima autem definitio uult eam esse uim persuadendi siue opificem persuadendi. Quam Q. dubitanter Isocrati tribuit, legitur autem primum in Gorgia Platonis. Idem alii aliis uerbis dicunt, ut Cicero: dicere adposite ad persuadendum. Sed ne huic quidem, quem tantopere admiratur, Q.assentitur, qui ista omnia improbat. Ipsum aspectum corporis interdum persuadere dicit, ut in defensione Aquilii cicatricosi et in papillis Phrynes cognosci potuerit. Quod si quis illum finem augeat, ut sit uis dicendo persuadendi, Q. contra disputat dicendo persuadere etiam meretrices, adulatores, corruptores, quos oratores negat (cum uiri boni non sint). Neque oratorem...2015-10-1922 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 4: De rhetoribus RomanisRhetores Graeci inde a saec. II etiam Romae docebant, Graece scilicet. Latinas declamationes instituebat a. 93 Plotius Gallus, paruo successu. Latinam rhetoricam scribere incohauit Cicero in libris De inuentione. Quem secutus uidetur Auctor ad Herennium q.d. Tum Cicero in dialogo De oratore de perfecto oratore quaesiuit, item (sed alia ratione) in Oratore. Adumbrauit in Bruto Romanae eloquentiae historiam. Vis eloquentiae temporibus Caesarum deminuta, non exstincta est. Alioquin non tam floruisset Quintilianus.2015-10-1203 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 3: De certamine rhetorum et philosophorumOmnes qui Athenis docebant ut inutiles accusavit fere a. 390 Isocrates libro In sophistas, cum ipse Gorgiae discipulus esset. Maxime autem is uexauit philosophos Socraticos, qui certam ueritatem se docere profiterentur. Rhetoricam quam ipse docebat philosophiae nomine ornauit. Huic respondisse uidetur Plato in Gorgia. Qui primus artem esse rhetoricam negauit quod iucundum quaereret, non bonum. In Phaedro autem eam reprehendit quod dialectica careret et animorum cognitione. Quod ex parte sanauit Aristoteles philosophus in sua Arte rhetorica, ubi tres probationes distinxit: argumentatione (λόγῳ), moribus dicentis (ἤθει), affectibus commouendis (πάθει). At in certamine rhetorum et philosophorum diu rhetores uincebant. Quibus magnum auxilium saec. II attulit Hermagoras Artibus rhetoric2015-10-1213 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 2: De rhetoricae initioVt Q. in libro III facit, praefandum est de historia rhetoricae. Neque ea semper fuit, sed ante eam iam floruit eloquentia, ut in Homero uidemus. Rhetorica (ῥήτορική) enim in doctrina est, eloquentia in usu. Item inter se differunt Latine orator et rhetor (attamen Graeci utrumque ῥήτορα nominant). Initium autem rhetoricae secundum Aristotelem fuit a. 467/6 a.Ch., „cum sublatis in Sicilia tyrannis res priuatae longo interuallo iudiciis repeterentur, tum primum ... artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse“ (Cic. Brut. 46). Ars (τέχνη) eorum in duobus potissimum constitisse uidetur: in partibus orationis (ut sunt exordium, narratio eqs.) et in probabilitate. Viderunt enim oratori pro uero magis sectandum esse ueri...2015-10-1219 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamCaput 1: ProoemiumIn arte rhetorica explicanda sequimur praecipue M. Fabium Quintilianum. Fuerit sane ingeniosior Aristoteles, eloquentior Cicero, omnibus certe rhetoribus dilucidior, utilior est Quintilianus. Qui XII libris non solum ipsam artem diligentissime complexus est, sed etiam de educatione puerili in primo libro et de moribus oratoris in ultimo egit. Quae nos tamen hoc semestri omittemus ipsius artis rhetoricae praeceptis contenti.2015-10-1211 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 50: De tota tragoediaOedipus, qui scelera ea putat quae non sunt (quam nunc uocant culpae prauam opinionem siue Schuldkomplex) eisque tantum indulget ut etiam noua fieri concupiscat, regis patrisque officii obliuiscitur. Iocasta contra in simili condicione facit quae reginae et matris sunt monetque filios ut urbi consulant. Qui tamen non audiunt ira et regnandi libidine moti. Etiam Antigona demonstrat mulieres saepe uiris esse meliores. Vellem Seneca plura addidisset.2013-02-0403 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 49: De secunda parte ThebaidisSecunda pars (363-664) primum in loco edito quodam, tum (443 sqq.) inter exercitus hostiles in campo agitur. Iocastam utri filio faueat dubitantem satelles hortatur ut inimicos reconciliet. Idem Antigona rogante Iocasta celeri cursu [quod a scaena alienum uidetur] in campum contendit seque exercitibus interponit fratresque a uero scelere auocare conatur: error inuitos adhuc fecit nocentes […], hoc primum nefas inter scientes geritur. Longa oratione Polynicen ut patriam oppugnare desistat hortatur: petendo patriam perdis? Is autem fratris fraudem cum se pati posse negat, Socratice mater admonet: crimine alieno exulas, tuo redibis. Fratrem poenas daturum: regnabit, est hoc poena (Thebis quidem). Hoc loco Eteocles in...2013-02-0404 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 48: De prima parte ThebaidisQuae congruunt cum eis, quae in Oedipode acta uidimus, nisi quod illic Iocasta se occidit, hic superstes uiuit. – Prima pars (1-362) in siluis prope Cithaeronem agi uidetur. Oedipus sceleris grauissimi sibi conscius, ab Antigona relinqui cupit, ut in Cithaerone solus ad debitas poenas se interficiat. Antigona mira pietate se patrem uel morientem non deserere uelle affirmat: perire sine me non potes, mecum potes. Sed reuocat eum ad uetus robur animi: tantis in malis uinci mori est. Oedipus tam piam esse suam prolem miratur, sed perseuerat in consilio: occidere est uetare cupientem mori. Auget sua scelera seque aenigma Sphinge maius dicit. Mo...2013-02-0417 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 47: De Euripidis Phoenissis et de anteactisSecutus est Seneca in secunda parte Euripidis Phoenissas, ubi chorus ancillarum Punicarum Thebis in media Boetia cantat. Quod Seneca imitari nolebat (quamquam titulus in E est Phoenissae) recteque suum opus omisso choro ab urbe Thebaidem appellauit (ut est in codd. A). Prima pars aliquid Sophoclis Oedipodi Coloneo debet. Anteacta autem haec sunt: Oedipus iam occaecatus Eteocli et Polynici filiis regnum transtulit, hac lege ut alternis regnarent. Quam Eteocles non seruat; fratrem expellit. Is exul ab Adrasto rege Argivo excipitur, cuius filiam uxorem ducit. Adrastus cum genero nouo Thebas oppugnat, ut eius iura uindicet. Oedipus urbem relinquit, quem comitatur Antigona filia.2013-02-0407 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 46: De ultima Senecae tragoediaThebais ualde a ceteris tragoediis differt. Breuissima est; actio non simplex, sed bipertita est; nec chorus intercinit actibus; finis deesse uidetur; aut bis aut ter locus actionis mutatur; uix scaenae apta est. Quae uarie explicantur. Daniel Heinsius Senecam cum tragoediam unam non posset […] duas nobis declamationes dedisse credidit, uix recte. Alii unam quidem esse tragoediam putauerunt, sed in ea Seneca operis leges consilio deseruisse. Alii eam e diuersis tragoediarum partibus compositam uoluerunt aut partes esse tragoediae non perfectae. Fortasse Seneca nouum aliquid facere quaerebat, sed cum id parum contingere uideret, opus incohatum reliquit. Sed potius credas mortem opus abrupisse – ut ea s...2013-02-0410 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 45: Quis non de ipso Seneca cogitetEcce tragoediam ex omni parte atrocissimam (et merito a multis optimam iudicatam). Certe in omnibus antiquis litteris homo nocentior quam is Atreus non inuenitur: qui ut alii uirtute scelere ac crudelitate excellere studet. Sunt nimirum mali homines etiam in Graecorum fabulis, ut in Euripide Iason et Polymestor, sed si tantae nequitiae exempla quaeris, potius in Ciceronis Verre, Catilina, Antonio, Caesare reperies. Qui tamen non sine ulla causa tam nocens est; semper de ultione cogitat fratremque idem meditari opinatur. Quae opinio eum ualde fallit: nam Thyesten ipsum exilium saniorem fecit. Quis non de ipso Seneca cogitet?2013-01-2803 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 44: De Thyestis tragoediae argumentoActus I (=prologus): Tantali umbra in ueteres aedes suas ex Orco redit non sua sponte, sed impulsus a Furia, quae eum uerberibus cogit implere Tantalo totam domum; quae cenam Thyesteam iam praedicit. Chorus I (asclepiadeis) deos precatur, alternae scelerum ne redeant uices, quas inde a Tantalo enumerant. Cuius poena diligenter ac paene iucunde describitur. Actus II: Atreus, qui se ipse tyrannum dicit, iratus atque indignatus poenam ac facinus in fratrem quaerit, quod nulla posteritas probet, sed nulla taceat; id est gloriam hominis nocentissimi affectat. Timet autem ne frater se scelere praeueniat. Satelles eum a malis consiliis ad honestiora et utiliora...2013-01-2838 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 43: De ThyesteHuius tragoediae exemplar Graecum non iam exstat. Fabula tamen notissima est: A Tantalo eiusque filio Pelope series quaedam scelerum incipit. Atque e filiis Pelopis Thyestes Aeropen Atrei fratris uxorem adulter corrumpit (ut pater puerorum Agamemnonis et Menelai, qui Atrei uocantur, incertus sit). Ab Aerope adiutus ariete aureo, quod pignus est regni Argolici, potitur; e terra fratrem eicit. Is reuersus Thyesten in exilium abigit. Postea simulata conciliatione et fratre uelut regni consorte reuocato pueros illius necat eique epulandos ministrat (q.d. cena Thyestea). Sol ne talia spectare cogatur, ad orientem reuertitur. De hac materia post Sophoclem Euripides tragoediam scripsit; sed maxime...2013-01-2808 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 42: De regina tragoediarumExempla pueri puellaeque fortissimae denuo demonstrant mortem non ut malum maximum timendam esse. Quod Seneca eo modo ostendit, ut in actu II et III timorem, scilicet mortis, praeualere faciat, in actu IV et V denique maerorem aut luctum, qui tamen magis ad superstites quam ad defunctos pertineat. Actus I affectu paene caret. Egregie autem mores diuersi trium mulierum exprimuntur.- Fabula a nonnullis iure regina tragoediarum habita est.2013-01-2101 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 41: De singulis Senecae fabulae actibusActus I (=prologus): Ante ardentis Troiae reliquias Hecuba anus philosophatur de magnorum regnorum instabilitate. Neque interitu urbis nimis commouetur, quam in somniis dudum praeuiderit. Magis perculsa est tamen caede Priami senis mariti. Conuocat mulieres Troadas, ut iusta Troiae (65) faciant. Chorus I (mulierum Troadum anapaestis) planctum (Graece kommón) edit, non nouum, sed iam decem annos solitum fieri: Soluunt comas, nudant bracchia et pectora, quae manibus pulsantur. Ac primum lamentantur Hectorem, olim columen patriae (124), tum Priamum recens occisum. Denique alio cantum flectit Hecuba praecantatrix: Non miserum, sed felicem esse Priamum, qui cum Hectore in Elysio uersetur (makarismós). Actus II: Talthybius pr...2013-01-2134 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 40: De dispositione argumenti TroadumDuas tragoedias de interitu Troiae Euripides scripsit: Hecubam et Troades. In illa est cae- des Polyxenae, in hac Astyanactis. Ambas fabulas Seneca Ouidium (in met. 13) secutus in unam conflauit, quam Troada (i.e. fabulam de Troia) nominauit. Hic titulus in archetypo fuisse cognoscitur; qui aptus uidetur, cum res in conspectu Troiae agantur illamque iam primis uersibus quasi personam alloquatur Hecuba (4): … me uideat et te, Troia. Sic autem Seneca argumentum disposuit, ut actus II et IV de Polyxena essent, actus III de Astyanacte, in actu V autem utriusque mors narraretur. Est autem tota tragoedia quasi meditatio mortis.2013-01-2110 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 39: De Senecae fabulae argumentoActus I (= prologus): Medea iam hic maxima ira exardescit. Deos coniugales et inferos ad ultionem inuocat; totam Corinthum Solis aui ope concremare cupit seque pridem scelestam ad maius scelus hortatur. Chorus I Corinthiorum (asclepiadeis et aliis) sollemni hymenaeo deos coniugales inuocat, sponsum sponsamque more solito celebrat, Medeam ut barbaram detestatur. [Viri docti iam hic in scaenam uenire Iasonem et Creusam a cantico deductos credunt. Sed Medea sola in scaena est; chorus post scaenam (ut in pantomimis) cantat.] Actus II: Medea semper irata ultionem meditatur, sed cum amoris meminit, Iasoni parcere, Creontem unum punire uult. Irae ui deminuta nutrix lenire eam...2013-01-1403 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 38: De Senecae fabulaSeneca dispositionem Euripidis e magna parte sequitur, sed mores Medeae et Iasonis mutat. Nam Iasonem facit non superbum, sed multis malis fessum, otii et quietis cupidum et, quod maximum est, liberorum ualde amantem. Quos etiam exulante Medea secum retinere uult. Vnde probabilius est quod Medea eum nece puerorum potissimum ulcisci uelit. In illa autem rationis prudentisque consilii pauca uestigia supersunt. (Quare etiam Aegeus submotus est.) Tota est in ira, quem Seneca affectuum pessimum, naturae hominis maxime inimicum insaniaeque proximum iudicat. Vnde in fine Medea plane furit seque a Furiis ipsis incensam opinatur, ut spectator causam illius atrocis infanticidii intellegere et...2013-01-1404 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 37: De fabulae Euripideae argumento(I) Vna cum nutrice et choro feminarum Corinthiarum Medea queritur de misera sorte mulierum. A Creonte rege Corinthiorum, qui eam timens ex urbe eicit, Medea impetrat ut exilium uno die differatur. Id maxime timet ne inimicis ludibrio fiat. Tum Iasonem ut proditorem accusat, cui omnia beneficia exprobrat. Is se oratione tam frigida quam callida defendit. Casu aduenit Aegeus rex Athenarum, qui Medea, si necesse sit, asylum promittit. (II) Nunc Medea consilium capit: Iaso simulata conciliatione fallatur, noua nupta occidatur, etiam pueri necentur, ut Iason quam maxime laedatur. Ergo iterum cum Iasone collocutus ei peplum et coronam ut dona nuptialia offert...2013-01-1412 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 36: De vetere fabula MedeaeCorinthi monstrabatur sepulchrum puerorum Medeae. Vnde uetus fabula extitit illos aut casu ab ipsa matre aut dolo a Corinthiis necatos esse. Euripides, ut uidetur, primus Medeam trucidantem pueros fecit, ut Iasonem maritum ulcisceretur, qui se Creusae nouae nuptae causa deseruisset. Medea enim multimodis de Iasone bene meruerat: Filia Aeetae regis Colchici illum in uellere aureo furando adiuuerat, prodiderat patrem et patriam, occiderat Apsyrtum fratrem, cum Argonautis in Graeciam fugerat, Peliam mariti auunculum inimicum necauerat, uno amore Iasonis freta. – Fabulae Euripideae argumentum duas habet partes, quarum in prima (I) Medea de ultione dubitat, in altera (II) exsequitur. Fabula acta est a. 431 a...2013-01-1409 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 35: De duabus partibus Phaedrae tragoediaeAtrocitas huius actus finalis demonstrat quid Seneca in Hippolyti persona maxime spectauerit. Is quoniam Veneris quasi uictima ut apud Euripidem non potuit esse, exemplum fit formae seu uenustatis, quae, cum fortunae subiecta facile peritura sit, inter bona haberi non debeat; quare chorus recte dicit: anceps forma bonum (id est adiaphoron). Sic inde ab initio formositas Hippolyti augetur, quae etiam Phaedram cepit, ex Attica gratia et rigore Amazonio commixta. Vnde in duas partes tragoedia discedit, quarum prima est de Phaedra amante, secunda de forma Hippolyti pereunte. In fine ambae partes felicissime coniunguntur.2013-01-0703 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 34: De argumento Phaedrae AnnaeanaePrologus lyricus (anapaestis): Hippolytus cum uenatoribus Dianam adorans ad uenationem proficiscitur. Actus I: Phaedra de miseriis amoris sui queritur. Quam nutrix ab eo ut scelesto reuocare conatur, dum et pericula ostendit et argumentis omnem amorem non diuinitus mitti comprobat. Sed Phaedra in opinione perseuerat seque fatali huic amori resistere non posse credit – donec subita mutatione se uoluntaria morte obire uelle dicit, quasi famae consulat. Mutatur etiam nutrix, quae auxilium pollicetur. Chorus I Cressarum (sapphicis, anapaestis) uim Amoris ac Veneris meditatur et auget. Actus II: (1) Nutrix Phaedrae absentis miserum statum deplorat. Tum Phaedra apparet, quae, cum imbecilla lecto affixa sit, tamen ue...2013-01-0725 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 33: Amor rationis oblivio et insaniae proximusSeneca Veneris partes deleuit. Neque enim ut Stoicus concedere uoluit amoris affectum esse inter deos collocandum. Nam in libro De matrimonio scripsit (fr. 81 H.): „Amor formae rationis obliuio est et insaniae proximus: […] turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit […].“ Unde igitur amor? Non e Venere eiusue puero, sed e luxuria malaque uitae consuetudine. Id nutrix Phaedrae aperte declarat. Quae amoris exemplum pessimum est.2013-01-0703 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 32: De Hippolyto EuripidisSenecae Phaedra inter omnes antiquas fabulas eminet, quod in ea sola amoris affectus sic tractatur ut qui amat id quod amat aperte appetat sibique conciliare studeat. Nam Phaedra Hippolyto priuigno suo et amorem scelestum confitetur eumque ad incestum pellicere conatur. Quod ne Euripides quidem in scaena demonstrare ausus est, saltem in Hippolyto coronato (nam quid antea in Hippolyto uelato, qui nobis periit, fecerit, incertum est): Phaedra Thesei uxor amore captus Hippolyti, quem Theseus ex Amazone genuerat, morbo clandestino uexatur. Cuius causam nutrix eius cum callide quaerendo compererit, inscia domina adulescentem pellicere et Phaedrae conciliare conatur. Quod ille, ut qui omnem...2013-01-0714 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 31: De tota tragoediaTragoediam inter pulcherrimas esse nemo negauerit. Tam plena sunt omnia scaenicae actionis, ut etiam surdi fere quid agatur intellegere possint. Vbique affectus in singulis actibus scitissime augentur. Optime sensus et natura tyranni exprimuntur, melius etiam Amphitryonis mores, qui et Herculis et spectatoris animos misericordia commouet et rarum humanitatis exemplum praebet. Hercules ipse minime uitiis humanis caret. Deest ei comitas in familiares, ubique gloriae suae consulit; uirtutis conscientia in quandam superbiam exit, ut iam ante furorem multa quae dicit furori praeludere uideantur. Minime certe Stoicos sequitur, cum in fine se scelestum putare pergit (Oedipodi similis). Nam secundum illos furor uerus, quia...2012-12-1704 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 30: De Hercule furente SenecaeActus I (= prologus): Iuno irata, quod priuignus post Cerberum i.e. Orcum deuictum etiam caelum petiturus sit, eum in se ipsum saeuire uult Furiasque eo aduocat. [Hic semel Seneca unum e dis immortalibus inducit.] Chorus I (anapaestis) solem orientem describit; tum uitam mediocrem laudat, Herculis descensum ad inferos improbat. [Sententiae, ut fere semper, sunt uulgi communis propriae, hic ualde Epicureae.] Actus II: Thebis a Lyco tyranno oppressis Amphitryon Herculis pater quasi humanus et Megara eiusdem uxor salutem ab illo absente precibus implorant. Superuenit Lycus, qui exul et ignobilis Megaram ut uiduam nobilem ducere cupit. Primum oblata dextera foedus aliquod petit...2012-12-1731 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 29: De Hercule furenteNemo e Graecis nunc quoque notior est quam Hercules. Quem praesertim Stoici colebant, quod exemplum esset patientiae (karterias) et egregia beneficia humano generi (ut euergetes) tribuisset. – Vetus autem fuit fabula Herculem adulescentem suos filios occidisse. Nouauit eam Euripides in Hercule suo, dum hanc necem post XII labores (athla) perfectos ponit – unde peripetia fit maxima – et Lyssae Iridique Iunonis ministris, qui illum ad insaniam impulerint, adscribit. Cuius tragoediae pars prima habet Lycum Thebanorum tyrannum ab Hercule occisum; secunda contra exspectationem monstrat eundem suos liberos necantem. Has duas partes Seneca seruauit, nisi quod Iunonem ipsam aduersus priuignum furentem iam in prologo inducat. Quod i...2012-12-1712 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 28: De tota tragoediaFinis tragoediae (ut iam prologus) iterum declarat tota hac fabula agi de serie scelerum quae ex ultione nascuntur: Vltus est Atreus Thyesten, Aegisthus ulciscitur (in Agamemnone) Atreum, Clytemestra Agamemnonem propter filiam (accedente metu ultionis). Olim ulturus erit Clytemestram Orestes. Huic primae seriei ultionum adiungitur altera: Propter Paridem Troiam ultus est Agamemnon, Cassandra quasi ulciscitur Troiam. Nec quisquam e personis dubitat quin talis ultio iusta sit. Sed id negat Seneca in libris De clementia scriptis (2,3,1).2012-12-1004 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 27: De Agamemnone SenecaeActus I (= prologus): Thyestae umbra ex inferis ueterem domum reuisit; ultorem suum exspectat, de Agamemnone occidendo uaticinatur. Chorus I (Argiuorum, anapaestis) canit de sollicitudine et periculis regum potentium; mediocritatem laudat. [Nec scit quae Thyestes dixerit nec quicquam nouit de futuris.] Actus II: Clytemestra sola loquens se ipsa ad maius nefas incitat [quod in Senecae tragoediis saepe euenit]. Nutrix accedens dominam affectibus perturbatam ad rationem et bonos mores reuocare studet. Illa propter Iphigeniam imolatam et uarios amores ira in maritum exardescit. Nutrix Graeciam ultricem minatur. [Talia colloquia, in quibus hominem affectu commotum sapientior aliquis sedare conatur, in plurimis Senecae tragoediis insunt.] ...2012-12-1031 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 26: Quid sit argumentum fabulae de AgamemnoneIn Agamemnone Seneca Aeschyli exemplum e minima parte sequitur. Fabula Atridarum siue Tantalidum tamen eadem est in utroque: Inde a Tantalo abauo fatalis quaedam culpa totam gentem oppressam tenet. Pelops filius scelesto dolo Hippodamiam uxorem obtinet; hinc nati Atreus et Thyestes sceleribus inter se certant, cum Thyestes Aeropen fratris uxorem corrumpit, ille contra filios Thyestae necat eique ut epulas ministrat. Oraculum dicit nasciturum ultorem, si Thyestes Pelopiae filiae suae concumbat; neque is cunctatur obsequi, ex quo incesto conubio Aegisthus oritur. Is autem fit adulter Clytemestrae, dum Agamemnon maritus ad Troiam bella gerit. Quem uictorem in patriam reuersum adulteri trucidant nec...2012-12-1009 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 25b: De tota fabula OedipodisTragoedia, si totam uidemus, ualde Sophoclea, antiqua, superstitiosa est. Inest ira mortuorum, terra per scelus polluta, sunt uaria diuinationis genera, inde ab oraculo (quod Graecum est) ad extispicium (quod Romanum est) et necyomantiam (quae est magica). Est praesertim uis fati. Multa eorum Stoicorum placitis congruere uidentur, qui et diuinationem esse et fato omnia regi crediderint, quod chorus etiam aperte declarat (nec fere quicquam magis Stoicum Seneca in tragoediis scripsit). Etiam timoris affectus praesertim in rege uituperatur. Tamen tota fabula Stoica non est. Per diuinationis artes nil proficitur ad ueritatem eruendam. Neque Oedipus neque alius Stoice intellegit Oedipodem, quod inuitus fecerit...2012-12-0308 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 25a: De Oedipodis fabula AnnaeanaSeneca paulo simplicius rem disponit, sed secundum locum [2] atrocibus rebus (extispicio, mortui euocatione) dilatat (act. II-III). Veri similitudini seruit, cum Oedipodem numquam de Polybo patre dubitare facit, tempus matrimonii nefandi in decem annnos contrahit. Actus I (= prologus): Oedipus omnia timens seque oraculo ipso causam pestis credens mortem sibi exoptat, de exilio cogitat. Exprobrat ei metum Iocasta, ad regiam uirtutem hortans. Oedipus de Sphingis ultione non nihil timet. [Omnia sunt Senecae, cuius Oedipus a rege strenuo Sophoclis ualde discrepat.] Chorus I: Descriptio pestis [sapphici, anapaesti]. Actus II: Creo reportat oraculum Delphicum: Lai occisorem ex urbe fugandum esse [1]. Eum deuouet Oedipus. Adest...2012-12-0323 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 24: De gradibus qui Oedipoden ducunt ad cognitionemSophoclis tragoedia in breue tempus res coartat, dum Oedipus quae fecerit per quinque quasi gradus cognoscere cogitur, unde fit illa e felicitate in miseriam peripetia (conuersio). 1. Pestis Thebis grassatur. Creo nuntiat oraculum Delphicum: ulciscendum esse Laium olim occisum. 2. Tiresia prouocatus accusat Oedipodem regem ut occisorem patris, maritum matris. Is incredulus eum cum Creonte contra se coniurauisse putat, ut Creo sibi rex succedat. 3. Iocasta eleuat uaticinia exemplo Lai filiique. Oedipus iam suspicatur a se Laium interfectum esse. 4. Nuntius senex de morte Polybi narrat: Falsa igitur uidentur oracula. Sed is docet etiam Oedipodem filium Meropes non esse, olim sibi traditum a Lai...2012-12-0306 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 23: Quid sit argumentum fabulae de OedipodeMagnum nomen adhuc est Oedipodis, quod auxerunt Sophocles, Aristoteles, Freudius: Laio, regi Thebano, praedicit Apollo, si filium genuerit, futurum esse, ut et ipse occidatur ab eo et mater in matrimonium ducatur. Parit tamen Iocasta Lai uxor Oedipodem, quem parentes exponunt, ut pereat. Seruatur infans a pastore quodam; per alium traditur Polybo regi Corinthi, qui cum Merope uxore eum pro filio educat. Oedipus oraculo infausto commotus Corinthum fugit. Inscius inuitus Laium patrem, dum uim ui repellit, interficit. Quod a Sphinge Thebas liberauit, regnum ei mandatur, Iocastam uiduam reginam uxorem ducit, unde quattuor liberi existunt. Sceleribus suis sero cognitis sese occaecat.2012-12-0309 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 22 bis: Quidnam censuerit Dingel de interpretatione StoicaHis omnibus aduersatus est Ioachimus Dingel, cuius disputatio animos iam per longum tempus suspensos uel perturbatos tenet. Ostendere enim uoluit Senecam fecisse tragoedias, ut, si dis placet, uanitatem rationis Stoicae patefaceret eisque ipse obstreperet quae in scriptis philosophicis defendisset. Respicit autem praecipue affectus, fatum, deos. Velut in Oedipode homo scelus commitere fatis cogitur. Id repugnare philosophiae ait Dingel, quoniam di hominibus beniuoli secundum Stoicos neminem ad scelus adducere possint. Totam igitur fabulam, si Stoice interpreteris, absurdam esse. Quo loco non uidet eum, qui inscius et inuitus sceleste egerit, Stoicis non in culpa esse uideri. Sed fortasse meliore iure in aliis...2012-11-2603 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 22: De interpretatione Stoica Curtii a FritzNotum est autem Stoicos plerosque poetis fauisse, qui sapientiae semina, si recte interpreteris, continerent. Quod tamen Seneca ipse uix concessisse uidetur. – Ac Theodorus Birt fabulas Senecae scriptas esse uoluit, ut Nero adulescens inde sapientiae Stoicae praecepta disceret. Quare uituperari in eis cum affectus omnes tum maxime iram, uitium regale, cui Nero maxime obnoxius fuisset. (Comparauit autem libros De ira scriptos.) Rectissime autem notauit multa inesse tragoediis sententias utiles ad regna pertinentes. Quas saepe sine maxima causa inculcatas uidemus, ut in Hercule uel Troade. (Atque hic bene contulit libros De clementia.) Quae tamen e magna parte magis sapienter, quam proprie Stoice di...2012-11-2611 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 21: De StoicisEx quo uiri docti intellexerunt Senecam philosophum et tragicum unum et eundem esse, quaeritur num Stoica doctrina etiam in eius tragoediis deprehendi posset. Quod alii uehementer affirmant, alii negant. Id certe dubium non est quin Seneca in omnibus prosa oratione scriptis se Stoicum praebeat, inde a libris De clementia (a. 54) id etiam aperte fateatur. Fuit autem Stoica disciplina condita a Zenone, propter seueritatem praeceptorum pridem multis grata Romanis. Qui Stoici omnia in ratione (qui Graece lógos) ponebant, quam tam mundum peruadere dicebant quam esse in hominibus, qui eam purissimam haberent; esse autem eandem etiam naturam et Iouem et deum e...2012-11-2610 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 20: De opinione illius KugelmeierRecte Kugelmeier nuper (2006) demonstrauit, quam difficile esset Thebaidem scaenae mandare propter loci mutationem: Nam Iocasta paucis uerbis interiectis e siluis in planitiem currit, ubi exercitus Polynicis et Eteoclis diducit. (Haec fabula autem in duas partes diuisa a Seneca non absoluta est.) Alias loci mutationes uidet in Troade ubi primus actus inter mulieres Troianas agatur, secundus in castris Graecorum (sed haec omnia fiunt in litore communi ante Troiae fumantis reliquias. Quod autem tumulus Hectoris modo in scaena modo extra esse uidetur, negligentiae poeticae ascribendum est.) Negat etiam eccyclematis usum in Phaedra et Thyeste, unde aliae locorum mutationes existunt. – Alienissimum a scaena au...2012-11-2623 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 19: De Zwierlein, qui tragoedias abiudicat scaenaeScaena indignas putauit Senecae fabulas Schlegel quod e rhetorum scholis natae essent. Nunc qui scaenae abiudicant, principe Zwierlein (1966), de recitatione cogitant. Ille autem praesertim atrocitates quasdam a scaena abhorrentes („bühnenfremde Greuelszenen“) notauit. Sunt autem hae: I. In Oedipode taurus et uacca ad sacra immolantur (299 sqq.); tum in extispicio uacca ad uitam resurgit. – Quae non in ipsa scaena demonstrari necesse est, sed extra scaenam acta per tichoscopian narrari possunt. II. In Medea uetante Horatio (ars 185) ipsa pueros trucidat Iasonique obicit (967 sqq.). – Quae pupulorum s. simulacrorum auxilio facillime efficiuntur. III. In Phaedra regina amans lamentatur de Hippolyto dilacerato tamquam praesente (1168 sqq.), cuius mem...2012-11-1915 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 18: Convenit tragoediarum forma praeceptis scaenicisDubium non est quin Senecae tragoediarum forma e maxima parte consuetudini scaenicae praeceptisque Aristotelis et Horatii conueniat. Agunt actores (nec plus quam tres in una scaena loquuntur), edunt trimetros, chorus cantat saltatque lyricis uersibus ad musicam s. tibiam, sunt etiam monodiae. Diuiduntur singula dramata in quinos actus (si prologum pro uno actu habeas), choro intercinente; deest uera parodos et exodos. (Nouo more Romano chorum agere scimus in pulpito, non in orchestra. Item aulaeo cadente fabula incipit, surgente desinit.) In scaena solet esse frons palatii s. regiae (Tro. et Theb. exceptis). Quae a scaena maxime abhorrent, ea nuntii narrant. Ad interiora...2012-11-1920 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 17b: De recitatione antiquaIn quo primum quaerendum est qualis fuerit antiqua recitatio (de tragoediis cf. Iuu. 1,1 sqq., Tac. dial. 2). Fuit autem non operis absoluti exhibitio aliqua publica, sed scriptores omnis generis litterarum recitando opera sua nondum perfecta, antequam ederentur, populo communicabant, ut non nihil inde emendare possent. Recitabantur igitur non solum carmina epica aliaque, sed etiam orationes – quas nemo ideo „orationes recitatorias“ dixerit (cf. Plin. epist. 7,17,3).2012-11-1910 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 17a: Num Seneca suas fabulas scaenae destinaveritVenimus ad quaestionem uexatissimam, scilicet num Seneca suas fabulas scaenae siue actioni scaenicae destinauerit. (Nescimus enim sintne Romana in scaena actae.) De quo post litteras renatas usque ad A.G. Schlegel nemo dubitauerat; per illum magna opinionum mutatio facta est. Nunc enim multi aut plurimi eas tragoedias recitationi scriptas esse putant, in scaena agi potuisse negant. Vnde ea „dramata recitatoria“ uocant (ut Zwierlein, Kugelmeier). Nuper tamen eorum sententiae increbruerunt, qui Senecam scaenae quasi restituere uellent.2012-11-1210 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 15: De ordine tragoediarum, quem constituit DingelInter tot dubia id uiris doctis Iosephum Mesk secutis certissimum uidetur: Herculem f. ante Apocolocyntosin (a. 54) scriptum esse. Nam quod in Herc. 1108 chorus cantat: resonet tristi clamore chaos, id parodice in ridiculum detorqueri dicunt in apoc. 12,3 resonet tristi clamore forum (item recurrit pectora palmis) Sed ne hoc quidem necessarium est, cum ridicula interdum seriis antecedant (ut in Batauo uolante quem ex Henrici Heinei iocantis narratione Ricardus Wagner in tragoediam conuertit). – Ioachimus Dingel autem nuper hoc modo tragoediarum locis inter se comparatis omnium tragoediarum ordinem constituere conatus est. Est autem hic: Herc., Oed., Phae., Med., Tro., Ag., Thy., Theb. (Phoen.). Nam si...2012-11-1220 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 16: De rebus statisticisAliam uiam abhinc triginta annos ingressus est Johannes G. Fitch, qui ea numerorum computatione usus est, quam nunc „statisticam“ dicunt (quae iam in Platone et Euripide feliciter successit). Inquisiuit enim in eos uersus, in quibus sensus siue sententia ante uersus finem (/) terminaretur (|), ut in Herc. fur. 1-3 Soror Tonantis | – hoc enim solum mihi / nomen relictum est | – semper alienum Iouem / ac templa summi uidua deserui aetheris. Tales uersus autem in tragoediis increbrescere uidentur. Nam in Agamemnone sunt 32% (triceni bini centesimi), in Thebaide (Phoen.), quam omnes fere ultimam putant, 57 %. Sic Fitch in has tres partes tragoedias diuisit: I. Ag., Phae., Oed., II. Med., Tr...2012-11-1213 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 14: De Thyeste sive de potestateIn Thyeste ea, quae chorus de mutabilitate rerum philosophatur (596 sqq.), sine dubio non omnia ad personas tragoediae, sed ad Senecae tempora spectant. Dicit enim de aliquo, qui donat diadema fronti,/ quem genu nixae tremuere gentes, / cuius ad nutum Dahae et Parthi bella composuerint: eum ait nunc misere in metu esse: anxius sceptrum timet et mouentes / cuncta diuinat metuitque casus … Quae cum fabula tragica minime cohaerent. Nec malam explicationem attulisse uidetur Herzog: Claudius a. 41 Mithridatem regem Armeniae fecerat, i.e. diadema donauerat (Tac. ann.11,8), qui eius quasi auspiciis tum bella quaedam orientalia composuit. Tum autem a. 42 Camillus Scribonianus seditione facta Claudio in...2012-11-0507 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 13: De Phaedra sive de MessalinaPaulo minus perspicua sunt, quae chorus in Phaedra (978 sqq.) queritur. Nam quod Iouem mundum diligenter administrare, homines autem neglegere dicit, ut non boni sua praemia, mali poenas accipiant, ea querela certe pertinet ad ipsum argumentum tragoediae. In qua Phaedra impudica Hipolytum priuignum innocentem ita ut adulterum incestum calumniatur, ut Theseus filium deuoueat mortique destinet. Merito igitur chorus dicit: uincit sanctos dira libido, sed obscurius addit: fraus sublimi regnat in aula; tradere turpi fasces populus / gaudet. Quae hic aliena sunt, non sine aliquo sapore Romano. Nec minus mira sunt quae sequuntur: castos sequitur mala paupertas / uitioque potens regnat adulter. Atque hoc...2012-11-0507 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 12: De ventre Agrippinae et de vaticinio SenecaeNon numquam euenit ut grammatici Senecam respicere res suo tempore gestas credant. Vt cum Iocasta in Oedipode se occidit gladio feriens uterum capacem, qui uirum et gnatos tulit (u. 1039), Eccardus Lefèvre (ANRW II 32,2, 1250 sqq.) aliique plurimi significari putant Agrippinae necem: quae sese his uerbis uentrem feri! militis gladio obtulisset (Tac. ann. 14,8,5). Sed quam incerta talia sunt! Tum autem de Senecae temporibus dubitare uix possis, cum chorus limites suae aetatis, quae fabulosa est, transgreditur et tamquam aequalis sit Senecae loquitur, ut non occulte alludere ad aliquid, sed aperte de rebus recentibus loquatur. Exemplum manifestum praebet Medea, in qua chorus Corinthiorum p...2012-11-0516 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 11: De vitiis aulicis in tragoediis AnnaeanisAc nemo negauerit tragoedias Annaeanas multis locis quasi imaginem praebere eorum uitiorum quae tum praecipue in aula Caesarea florebant. Velut luxuria castigatur in Phaedra. Crudelitatem summam exhibent et Medea et Thyestes. Stuprum siue adulterium, incestus quoque deprehenditur in Phaedra, Oedipode, Agamemnone, Thyeste. Neces uero cognatorum ubique sunt in scaena. Quae Romae tum paene uulgata a Seneca in scriptis uituperantur, in tragoediis demonstrantur. Credamusne igitur Neronem aulicosque delectatos esse, talia cum spectarent aut audirent? Nam Tiberium scimus, cum Mamerci Aemili Scauri Atreum ad se pertinere crederet, crudeliter in poetam animaduertisse (Dio Cass. 58,24; cf. Tac. dial. 2 sq.). Contra Theodorus Thomann putauit Senecae ...2012-11-0515 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 10: Quonam tempore scripseritNec defuerunt uiri docti qui his singulis temporibus aut omnes aut complures tragoedias adscriberent. Nam Fridericus Leo (1878) multas, certe Oedipodem et Agamemnonem, iuuentuti tribuere uoluit, propter puerilem quandam imitationem metrorum Graecorum in choris. Otto Herzog (1928) Thyeste maxime nisus de temporibus exilii (cons. Helv. 20,1) cogitauit. Consideratius, puto, Carolus Muenscher (1922) a praeceptore et imprimis ab amico Neronis tragoedias scriptas esse uoluit, quod tum temporis (inde ab a. 54) effloruerunt Musae Latinae, ut quasi noua aetas Augusta redisse uideretur. Ad haec tempora etiam pertinent quae Quintilianus (8,3,31) de Pomponio cum Seneca de sermone tragico disputante et Tacitus (ann. 14,52) de Seneca carmina crebrius factitante scribunt. Ceterum...2012-10-2903 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 9: De vita eiusSenecae uita in quattuor tempora distribuitur: I. iuuentutis usque ad exilium (fere 2 a.Chr.- 41 p.Chr.); II. exilii (41-49); III. cum Neronis praeceptor, tum amicus esset (49-62); IV. secessus in uitam priuatam (fere 62-65). Omnibus his temporibus litteris operam dedit: I. Post studia grammatica et rhetorica in iudiciis uersatus tantam sibi parit gloriam, ut Caligula ipse ei inuideat (Dio Cass. 59,19); propter dicendi genus adoratur a iuuentute (Quint. inst. 10,1,125 sqq.). Propter corporis morbos familiarior fit philosophis tam Stoicis quam Pythagoreis. Stoica doctrina manifesta est in Consolatione ad Marciam (ante a. 41 scriptam). II. Messalina imp. Claudii uxore instigante propter crimina adulterii...2012-10-2926 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisCaput 8: De duobus SenecisDiu quaesitum est, num Seneca ipse has tragoedias scripsisset. Nam „Senecam“ aliquem eas fecisse Quintilianus testatur (inst. 9,2,8). Sed isne fuisset philosophus ille notissimus, dubitari potuit, quoniam saec. V Sidonius Apollinaris distinguit inter duos Cordubae alumnos (9,230 sqq.), quorum unus colit hispidum Platonem / incassumque suum monet Neronem, / orchestram quatit alter Euripidis. Sed hic Sidonius male interpretatus est Martialem, qui scripserat (1,61,7): duosque Senecas unicumque Lucanum / facunda loquitur Corduba. Vbi tamen non philosophum et poetam significat, sed Senecam patrem, „rhetorem“, eiusque filium. Sed tempore renatarum litterarum uiri docti, cum Sidonio crederent, perperam rhetorem et philosophum pro una persona habuerunt, tragicum ab illa seiunxerunt. Cui errori e...2012-10-2909 minDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediisDe Senecae tragoediis (PDF)Documentum scriptum, cuius capita singula ad singulas praelectionis partes respiciunt.2012-10-2900 minDe eloquentiae Graecae et Romanae historiaDe eloquentiae Graecae et Romanae historiaValahfridus bibliopola2009-01-1402 minDe eloquentiae Graecae et Romanae historiaDe eloquentiae Graecae et Romanae historiaCaput 12b: Exemplum figurarum GorgianarumExemplum figurarum Gorgianarum: Gorgias, VS (Vorsokratiker, ed. Diels/Kranz) 82, B 6 τί γὰρ ἀπῆν τοῖς ἀνδράσι τούτοις / ὧν δεῖ ἀνδράσι προσεῖναι; // τί δὲ καὶ προσῆν / ὧν οὐ δεῖ προσεῖναι; Quid enim defuit illis uiris (eorum),/ quae debent uiris adesse?// Quid autem adfuit (eorum), / quae non debent adesse? (Latine transt. Stroh)2008-11-0505 minDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriamDe arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam (PDF)Praecepta artis rhetoricae cognita habere omnibus necesse est, qui de litteris Latinis iudicare vel ipsi fortasse orationes publicas habere in animo habent. Illa autem nemo umquam melius dilucidiusve explicavit quam M. Fabius Quintilianus, qui Hispanus origine Romae adulescentes docebat, cum mira dulcedine Latini sermonis praeditus esset. Fuerit sane sagacior illo Aristoteles, rerum publicarum peritior Cicero, tamen nemo eorum, qui antea aut postea fuerunt, tam in usum commoda oratoribus ministravit. Quare non iniuria Fridericus II rex Borussorum statuit: "Praeter Quintilianum nemo legatur: is unus habet omnia." Dico ipse expertus: Multis, qui in labyrintho rhetoricarum artium paene desperantes errare solent, Quintilianus certissimum...1970-01-0100 min